

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 20: Versus 2
De his locis,etc. Illa loca significat quae ultra mare Salinarum sunt, quod alias stagnum Asphaliti vel mare Mortuum nominatur.Engaddi.Vocatur usque hodie, vicus pergrandis Judaeorum juxta mare Mortuum, unde opobalsamum venit: quas Salomon nuncupat vineas Engaddi.